Estampie - Ad honorem tui Christi paroles de (lyrics)
[Estampie - Ad honorem tui Christi paroles de lyrics]
In Belvaco est inventus
Et invenit hunc juventus
Astra tenenti cunctipotenti turba virilis
Et puerilis contio piaudit
Nam Danielem multa fidelem et subiisse
Atque tulisse firmiter audit
Convocat ad se rex sapientes, grammata
Dextrae quid sibi dicant, enucleantes
Quae quia scribae non potuere solvere regi
Illico muti conticuere
Sed Danieli scripta legenti mox patuere
Quae prius illis clausa fuere
Quem quia vidit prevaluisse Balthasar illis
Fertur in aula praeposuisse
Causa reperta non satis apta destinat illum
Ore leonum dilacerandum
Sed, Deus, illos ante malignos in Danielem
Tunc voluisti esse benignos
Huic quoque panis, ne sit inanis
Mittitur a te praepete vate prandia dante
Rex, in aeternum vive!
Vos qui paretis meis vocibus
Afferte vasa meis usibus
Quae templo pater meus abstulit
Judaeam graviter cum perculit